monumenta.ch > Ambrosius > 66
Ambrosius, De Nabuthae, § 65 <<<     >>> § 67

§ 66 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Bonum est ut iam quiescatis et a flagitiis feriantes reuereamini domini potestatem.
2 ideo dictum est parricidae Cain: peccasti,.
3 quiesce, ut modum peccato suo poneret.
4 cogitationes uestrae confiteantur domino.
5 non dicatis: non peccauimus.
6 dixit Paulus: etsi nihil mihi conscius sum, addidit tamen: sed non in hoc iustificatus sum.
7 et uos etiamsi nihil estis conscii, confitemini tamen domino, ne quid sit quod uos praetereat.
8 etenim qui confitetur domino et reliquias cogitationis adhibuerit ad confessionem diem festum mentis celebrabit arcano et epulabitur non in fermento malitiae et nequitiae.